Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.5.662-3.5.706
Plautus, Casina 3.5.662-706
Not analysed yet
Inséctatur ómnis domí per aedis,
nec quémquam prope ád se sínit adire:
ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes
metú mussitánt.
Occidi átque intérii.
quid ílli obiéctumst malí tam repénte?
Insánit.
Sceléstissimum me esse crédo.
Immó si sciás dicta quaé dixit hódie—
Istúc expetó scire. quíd dixit?
Aúdi.
per ómnis deós et deás deierávit,
occísurum eum hác nocte quícum cubáret.
Men óccidet?
Án quippiam ád te attinét?
Vah.
Quid cúm ea negóti tibíst?
Peccavi:
illúc diceré, vilicúm, volébam.
Sciéns de via ín semitám degrédere.
Numquíd mihi minátur?
Tibi ínfesta solist
plús quam cuiquam.
Quam ob rem?
Quia se dés uxorem Olýmpioni,
neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in
crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem,
áb ea uti caveás tibi.
Perii hércle egó miser.
Dígnus es.
Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor
adaéque misér.
Ludo ego húnc facete;
nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi:
era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt,
ego húnc missa súm ludere.
Heús Pardalísca.
Quid ést?
Est—
Quid?
Ést quod volo éxquirere éx te.
Moram óffers mihi.
Át tu mihi óffers maerórem.
sed étiamne habét nunc Cásina gladium?
Habét, sed duós.
Quid, duós?
Alteró te
occísurum aít, alteró vilicum hódie.
Occísissimús sum omniúm qui vivont.
lorícam induám mi optumum ésse opinor.
quid úxor mea? nón adiit átque ademit?
Nemo aúdet prope áccedere.
Éxoret.
Órat:
negát ponere álio modo úllo profécto,
nisí se sciát vilicó non datum íri.
Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.
nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,
ut núbat mihi? íllud quidém volebam,
nostró vilico.
Saepícule peccas.
Timór praepedít verba. vérum, obsecró te,
dic méd uxorem órare ut éxoret íllam,
gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat.