Latin · ~7 min
Act prologue, lines pr.1-pr.44
Plautus, Casina pr.1-44
Not analysed yet
Salvere iubeo spectatores optumos,
fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.
si verum dixi, signum clarum date mihi,
ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
qui utuntur vino vetere sapientis puto
et qui libenter veteres spectant fabulas;
atque antiqua opera et verba cum vobis placent,
aequom est placere ante alias veteres fabulas:
nam nunc novae quae prodeunt comoediae
multo sunt nequiores quam nummi novi.
nos postquam populi rumore intelleximus
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
antiquam éius edimus comoediam,
quam vos probastis qui estis in senioribus;
nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.
ea tempestate flos poetarum fuit,
qui nunc abierunt hinc in communem locum.
sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.
vos omnes opere magno esse oratos volo,
benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
eicite ex animo curam atque alienum aes …
ne quis formidet flagitatorem suom:
ludi sunt, ludus datus est argentariis;
tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:
ratione utuntur, ludis poscunt neminem,
secundum ludos reddunt autem nemini.
aures vocivae si sunt, animum advortite:
comoediai nomen dare vobis volo.
Clerumenoe vocatur haec comoedia
graece, latine Sortientes. Deiphilus
hanc graece scripsit, post id rursum denuo
latine Plautus cum latranti nomine.
senex híc maritus habitat; éi est filius,
is una cum patre in illisce habitat aedibus.
est éi quidam servos, qui in morbo cubat,
immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim,
quom conspicatust primulo crepusculo
puellam exponi. adít extemplo ad mulierem
quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:
exorat, aufert; detulit recta domum,
dat erae suae, orat ut eam curet, educet.