Latin · ~7 min
Act prologue, lines pr.45-pr.86
Plautus, Casina pr.45-86
Not analysed yet
era fecit, educavit magna industria,
quasi si esset ex se nata, non multo secus.
postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
placere posset, eam puellam hic senex
amat efflictim, et item contra filius.
nunc sibi utérque contra legiones parat,
paterque filiusque, clam alter alterum:
pater adlegavit vilicum, qui posceret
sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,
sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;
filius is autem armigerum adlegavit suom,
qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
futurum quod amat intra praesepis suas.
senis uxor sensit virum amóri operam dare,
propterea úna consentit cum filio.
ille autem postquam filium sensit suom
eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,
hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
sciens ei mater dat operam absenti tamen.
is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
in urbem non redibit: Plautus noluit,
pontem interrupit, quí erat ei in itinere.
sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
“quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?
servin uxorem ducent aut poscent sibi?
novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”
at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,
et hic in nostra terra †in Apulia;
maioreque opere ibi serviles nuptiae
quam liberales etiam curari solent;
id ni fit, mecum pignus si quis volt dato
in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.
revortar ád illam puellam éxpositiciam:
quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,
ea invenietur et pudica et libera,
ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri
faciet profecto in hac quidem comoedia.
mox hercle vero, post transactam fabulam,
argentum si quis dederit, ut ego suspicor,
ultro ibit nuptum, non manebit auspices.