Latin · ~4 min
Act 1, lines 1.1.104-1.1.119d
Plautus, Cistellaria 1.1.104-119d
Not analysed yet
Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas
esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.
Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
faciam.
Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.
accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
ego volo ire.
Vt mi excivisti lacrimas.
Gymnasium mea,
bene vale.
Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
ibis?
Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
Amiculum hoc sustolle saltem.
Sine trahi, cum egomet trahor.
Quando ita tibi lubet, vale atque salve.
Si possim, velim. —
Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
visa amare.
Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
ne quem ames. abi intro.
Numquid me vis?
Vt valeas.
Vale. —