Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.72-1.1.103b
Plautus, Cistellaria 1.1.72-103b
Not analysed yet
Perfidiosus est Amor.
Ergo in mé peculatum facit.
Bono animo es, erit isti morbo melius.
Confidam fore,
si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.
Veniet.
Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,
quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium,
unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima:
non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.
Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.
nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,
obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,
ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere.
Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro
consuevisti?
Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,
neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit.
Obsecro,
quó is homo insinuavit pacto se ad te?
Per Dionysia
mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,
conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
blanditiis, muneribus, donis.
Mihi istunc vellem hominem dari,
ut ego illum vorsarem!
Quid opust verbis? consuetudine
coepi amare contra ego illum, et ille me.
O mea Selenium,
adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae.
At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.
nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi,
quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
eum uxorem ducturum esse aliam.
Nihil amori iniuriumst.