Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.203-2.1.247
Plautus, Cistellaria 2.1.203-247
Not analysed yet
Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum.
hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram,
qui omnés homines supero ántideo cruciábilitatibus ánimi.
iactór agitor stimulór, versor
in amóris rota, miser éxanimor,
feror dífferor distrahor díripior,
ita núbilam mentem animi hábeo.
ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus,
ita mi ómnia sunt ingénia;
quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo,
ita me Amor lassum animi lúdificat,
fugat, ágit, appetit, raptát, retinet,
lactát, largitur: quód dat non dat; déludit:
modo quód suasit, id díssuadet,
quod díssuasit, id osténtat.
maritúmis moribus mecum experitur
ita méum frangit amantem ánimum;
neque, nísi quia miser non eó pessum,
mihi úlla abest perdito pérmities.
ita páter apud villam détinuit
me hos diés sex ruri cóntinuos,
neque lícitum interea est méam amicam visére …
estne hóc miserum memorátu?
…
nudiussextus
Pótine tu homo facinus facere strenuom?
Aliorum affatim est
qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.
…
Quia vivo.
Facile id quidem edepol possum, si tu vis.
Volo.
At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.
Numquam edepol faciam.
Fidem da.
Do, non facturum esse me.
sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,
sum nihili.
Nihili hercle vero es.
…perdite,
quae me amaret contra.
Dignus hercle es infortunio.
Ei me tot tam acerba facere in corde.
Frugi nunquam eris.
Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,
Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.
Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,
Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.