Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.248-2.1.311
Plautus, Cistellaria 2.1.248-311
Not analysed yet
Ob istuc unum verbum dignu's dignus es ,deciens qui furcam feras.
Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es?
Dicam tibi:
Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.
Quian …
Quid tu ergo …te manuleo
…
Quid si amo? …
…est amor
…atque illam quam te amare intellego
…si conclusos vos me habere in carcere
…amoris noctesque et dies
ni emórtuos …
mihi nunquam quisquam …
Immo maxumus.
nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe
…ne ament.
…
…ubi tu es?
Ecce me.
I, adfer mihi arma ét loricam adducito.
Loricam adducam?
I, curre, equom adfer.
Hercle hic insanit miser.
Abi atque hastatos multos, multos velites,
multos cum multis—nil moror precario.
ubi sunt quae iussi?
Sanus hic non est satis.
Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.
Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,
qui equom me adferre iúbes, loricam adducere,
multos hastatos, post id multos velites,
multos cum multis? haec tu pervorsario
mihi fabulatu's fabulatus es .
Dixin égo istaec, obsecro?
Modó quidem hercle haec dixisti.
Non praesens quidem.
Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
Video ego te Amoris valde tactum toxico,
adulescens; eo te magis volo monitum.
Mone.
Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris.
Quid faciam?
Ad matrem eius devenias domum,
expurges, iures, ores blande per precem
eamque exores ne tibi suscenseat.
Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
…
…
prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma.
…
muliérculam exornatulam. …quidem hercle scita.
quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
nam sola nulla invitior solet esse.
Me vocato,
ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tú agas aliquid.