Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.499-2.1.530
Plautus, Cistellaria 2.1.499-530
Not analysed yet
Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
Patierin me periurare?
Pol te aliquanto facilius,
quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
Face semel periclum.
Feci saepe, quod factum queror.
Redde mi illam.
Inter novam rem verbum usurpabo vetus:
quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
Non remissura es mihi illam?
Pro me responsas tibi.
Non remittes?
Scis iam dudum omnem meam sententiam.
Satin istuc tibi in corde certumst?
Quin ego commentor quidem.
Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio.
Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.
At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,
itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia
itaque me Saturnus eius patruos—
Ecastor pater.
Itaque me Ops opulenta illius avia—
Immo mater quidem.
Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter—
tu me delenis, propter te haec pecco.
Perge dicere.
Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?
Non remittam. definitumst.
Enim vero ita me Iuppiter
itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio.
iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii
faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,
nisi ego teque tuamque †filiam meque hodie obtruncavero,
poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,
et equidem hercle nisi pedatu tertio †omnis efflixero,
nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale. —
Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.