Latin · ~8 min
Act 2, lines 2.1.450-2.1.498
Plautus, Cistellaria 2.1.450-498
Not analysed yet
Meae issula sua aedes egent. ad me sine ducam.
Aufer manum.
Germana mea sororcula.
Repudio te fraterculum.
Tum tu igitur, mea matercula.
Repudio te †fraterculum.
Opsecro te
Valeas.
Vt sinas
Nil moror.
Expurigare me.
…
Sine dicám.
Satis sapit mihi tuis periuriis.
…at nunc non potest.
Supplicium polliceri volo.
At mi aps te accipere non libet.
Em omnia
patior iure infelix.
Volup est neque tis misereri decet.
quamquam hominem …
verba dare …
non illa …qui frangant foedera
…eos …
…
dabis. —
At egó nec do néque te amíttam hodie, nisi quaé volo tecúm loqui
das mihi operam.
Pótin ut mihi molestus ne sis?
Quin id est nomen mihi,
omnes mortales vocant molestum. …
…obsecro.
At frustra obsecras.
…
quia sine omni …
Dabo
ius iurandum. …
At ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo;
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
Nescia …
…
nugas agis.
…
Supplicium dabo …
quo modo ego …
…
quia es nactus novam,
quae …quaedam quasi tu nescias.
…
Di deaeque illam perdant †pariter.
…umquam, si hoc fallo.
Nil moror
…falsum fallis, eo te …ignorat fides.
postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.
Quin equidem illam ducam uxorem.
Ducas, si …
nunc hoc si tibi commodumst, quae …
Instruxi illi aurum atque vestem.
…
siquidem amabas, …illi instrui.
sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero:
instruxisti …
tibi ita ut voluisti …
quod volo.
Eo facetu's facetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
Di me perdant—
Quodcumque optes, tibi velim contingere.
Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.