Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.543-2.3.584
Plautus, Cistellaria 2.3.543-584
Not analysed yet
Audire vocem visa sum ante aedis modo
mei Lampadisci servi.
Non surda es, era:
recte audivisti.
Quid agis hic?
Quod gaudeas.
Quid id est?
Hinc ex hisce aedibus paulo prius
vidi exeuntem mulierem.
Illam quae meam
gnatam sustulerat?
Rem tenes.
Quid postea?
Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim
erilem nostram filiam sustollere.
extimuit tum illa.
Iam horret corpus, cor salit.
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
puellam eamque me mihi supponere.
Age perge, quaeso. ánimus audire expetit
ut gesta res sit.
Vtinam audire non queas.
…
Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus
fortunis ex secundis ad miseras vocat.
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad summas ditias,
ubi tu locere in luculentam familiam,
unde tíbi talenta magna viginti pater
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
Immo fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar.
iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
istanc quam quaeris inquit “ego amicae meae
dedi, quae éducaret eam pro filiola sua;
et vivit” inquit. ubi ea est? inquam extempulo.
Servate di med obsecro.
At me perditis.
Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.
Meum elocutust nomen, interii oppido.
Vbi elocuta est, ego continuo interrogo;
ubi habitat? inquam duc ac demonstra mihi.
avecta est inquit peregre hinc habitatum.
Obsipat
aculam.
Quo avecta est, eo sequemur. sicine
agis núgas? periisti hercle, ni …
…non hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare.