Latin · ~8 min
Act 2, lines 2.3.584b-2.3.630
Plautus, Cistellaria 2.3.584b-630
Not analysed yet
Át non missam oportuit.
Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem
suam bene volentem convenire etiam prius,
commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam.
Me indicabit, et suas
ad meas miserias †alias faciem consciam.
Quid nunc vis facere me?
Intro abi atque animo bono es.
vir tuos si veniet, iube domi opperirier,
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego ad ánum recurro rursum.
Lampadio, obsecro,
cura.
Perfectum ego hoc dabo negotium.
Deos téque spero. —
Eosdem ego, uti abeas domum.
Adulescens, asta atque audi.
Men, mulier, vocas?
Te.
Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
Quis istic habitat?
Demipho dominus meus.
Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam
suam despondit in divitias maxumas?
Is ipsust.
Eho tu, quam vos igitur filiam
nunc quaeritatis alteram?
Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
Quid istuc est verbi?
Ex priore muliere
nata, inquam, meo ero est filia.
Certe modo
huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.
Huius ergo quaero.
Quo modo igitur, obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est?
Conteris
tu tua me oratione, mulier, quisquis es.
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxór diem obiit. iam scis?
Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
prior pósterior sit et posterior sit prior?
Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
prius grávida facta est priusque peperit filiam;
eam póstquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, ália mulier sustulit,
ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.
eam núnc puellam filiam eius quaerimus.
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi.
Dis hercle habeo gratiam,
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres. —
Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
atque ad parentes redducam Selenium. —