Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.739-4.2.773c
Plautus, Cistellaria 4.2.739-773c
Not analysed yet
At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum.
At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.
Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur
cistellam habere.
At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?
Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari
tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.
Quid istúc negoti est? aut quis es?
Egó sum illius mater,
quae haec gestitavit.
Hicine tu ergo habitas?
Hariolare.
sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.
Mea haec erilis gestitavit filia.
Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.
Ne obloquere.
Taceo.
Mulier, perge dicere.
ubi ea est, quae gestitavit?
Hic in proximo.
Istic quidem edepol mei virí habitat gener.
…
Ne obloquere rusus. perge porro dicere.
quot annos nata dicitur?
Septemdecim.
Mea est.
East: u …numerus annorum attulit.
Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam.
At pol ego …sunt, quaero tertiam.
Quod quaeritabam, filiam inveni meam.
Aequom est reponi per fidem quod creditum est,
ne bene merenti sit malo benignitas.
nostra haec alumna est, tua profecto filia:
…
et redditura est tuam tibi, et ea gratia
domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,
exquaeritote: ego serva sum.
Aequom postulas.
Illius égo istanc esse malo gratiam.
sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi.
Quid fit, Lampadio?
Quod tuom est teneas tuom.
At me huius miseret.
Sic faciundum censeo:
da isti cistellam et intro abi cum istac semul.
Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,
abeamus intro. sed quid est nomen tuae
dominae?
Melaenis.
I prae, iám ego te sequar. —