Latin · ~6 min
Act 1, lines 1.2.131-1.2.157
Plautus, Curculio 1.2.131-157
Not analysed yet
Ah.
Quíd est? ecquid lubet?
Lúbet.
Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.
Tace, né—
Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie.
Iamne égo huic dico?
Quid díces?
Me periísse.
Age dice.
Anus, aúdi.
hóc volo scíre te: pérditus súm miser.
At pól ego oppidó servata.
séd quid est? quid lubet pérditum dícere
te essé?
Quia id quod amo cáreo.
Phaedrome mi, ne plora amabo.
tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam. —
Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam,
quae tuó gutturí sit monumentum.
qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet,
Palinúre?
Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna.
Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum
cum argénto ad me.
Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.
Quid si ádeam ad fores atque óccentem?
Si lúbet, neque veto neque iúbeo,
quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.
Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens,
vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi,
fite causa mea ludii barbari,
sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
nec mea gratia commovent se ocius.
re spicio, nihili meam vos gratiam facere.
st tace, tace.
Taceo hercle equidem.
Sentio sonitum.
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.