Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.417-3.1.458
Plautus, Curculio 3.1.417-458
Not analysed yet
Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
apud mé profecto nihil est Summano loci.
sed istúm quem quaeris ego sum.
Quaeso, tune is es,
Lyco trapezita?
Ego sum.
Multam me tibi
salutem iussit Therapontigonus dicere,
et has tabellas dare me iussit.
Mihin?
Ita.
cape, signum nosce. nostin?
Quidni noverim?
clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.
Quod istic scriptum est, id te orare iusserat
profecto ut faceres, suam si velles gratiam.
Concede, inspiciam quid sit scriptum.
Maxime,
tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.
“Miles Lyconi ín Epidauro hospiti
suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam
salutem dicit.”
Meus hic est, hamum vorat.
“Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,
quod te praesente isti egi teque interprete,
et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:
argentum des lenoni, is huic det virginem.”
ubi ipsus? cur non venit?
Ego dicam tibi:
quia nudiusquartus venimus in Cariam
ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet
septempedalis, factis monumentum suis.
Quam ob rem istuc?
Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,
Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,
†Libyamque oram omnem Conterebromniam,
dimidiam partem nationum usque omnium
subegit solus intra viginti dies.
Vah.
Quid mirare?
Quia enim in cavea si forent
conclusi, ítidem ut pulli gallinacei,
ita non potuere uno anno circumirier.
credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
Immo etiam porro, si vis, dicam.
Nil moror.
sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.
atque eccum video. leno, salve.
Di te ament.
Quid hoc quod ad te venio?
Dicas quid velis.
Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
Quid quod iuratus sum?