Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.371-3.1.416
Plautus, Curculio 3.1.371-416
Not analysed yet
Beatus videor: subduxi ratiunculam,
quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:
dives sum, si non reddo eis quibus debeo.
verum hercle vero cum belle recogito,
si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
qui homo mature quaesivit pecuniam,
nisi eam mature parsit, mature esurit.
cupio aliquem emere puerum, qui usurarius
nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.
Nil tu me saturum monueris. memini et scio.
ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.
edepol ne ego hic med intus explevi probe,
et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,
ubi reliquiarum reliquias reconderem.
quis hic est qui operto capite Aesculapium
salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.
simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
Vnocule, salve.
Quaeso, deridesne me?
De Coclitum prosapia te esse arbitror,
nam ei sunt unoculi.
Catapulta hoc ictum est mihi
apud Sicyonem.
Nam quid id refert mea,
an aula quassa cum cinere effossus siet?
Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;
nam illaec catapultae ád me crebro commeant.
adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.
Licetne ínforare, si incomitiare non licet?
Non inforabis me quidem, nec mihi placet
tuom profecto nec forum nec comitium.
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
inibis a me solidam et grandem gratiam.
Lyconem quaero tarpezitam.
Dic mihi,
quid eum nunc quaeris? aut cuiati's cuiatis es ?
Eloquar.
ab Therapontigono Platagidoro milite.
Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
dum scribo, explevi totas ceras quattuor.
sed quid Lyconem quaeris?
Mandatumst mihi,
ut has tabellas ad eum ferrem.
Quis tu homo es?
Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
Summane, salve. qui Summanu's Summanus es ? fac sciam.
Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.