Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.35b-1.1.66
Plautus, Epidicus 1.1.35b-66
Not analysed yet
Tum ille prognatus Theti
sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.
id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
Supersede istis rebus iam.
Tu ipse, ubi lubet, finem face.
Desiste percontarier.
Loquere ipse: ubist Stratippocles?
Est causa qua causa simul mecum ire veritust.
Quidnam id est?
Patrem videre se nevolt etiam nunc.
Quapropter?
Scies.
quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam
dé praeda mercatust.
Quid ego ex te audio?
Hoc quod fabulor.
Cúr eam emit?
Animi causa.
Quót illic homo animos habet?
nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo,
ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina,
quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi.
Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.
Vaé misero mihí, male perdidit me.
Quíd istuc? quidnam est?
Quid istanc quam emit, quanti eam emit?
Vili.
Haud istuc te rogo.
Quid ígitur?
Quot minis?
Tot: quadraginta minis.
íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore,
in dies minasque argenti singulas nummis.
Papae.
Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit.
Di immortales, ut ego interii basilice.
Quid iam? aut quid est,
Epídice?
Perdidit me.
Quís?
Ille qui arma pérdidit.
Nam quíd ita?
Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas
mittebat—sed taceam optumum est,
plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.
Néscio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom†
videór videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
Potin út molestus ne sies?
Abeo.
Asta, abire hinc non sinam.
Quíd nunc me retinés?
Amatne ístam quam emit de praeda?
Rogas?
deperit.
Detegetur corium de tergo meo. †
Plusque amat quam te umquam amavit.