Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.104-1.2.136
Plautus, Epidicus 1.2.104-136
Not analysed yet
Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum
meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.
Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.
idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono
de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?
Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;
at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.
Iam istoc probior meo quidem animo, cúm in amore temperes.
Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.
Quid tibi me vis facere?
Argenti dare quadraginta minas,
quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
Si hercle haberem …
Nam quid te igitur retulit
beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?
Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.
Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.
sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.
quem quidem égo hominem irrigatum plagis pistori dabo,
nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,
quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.
sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.
aggrediar hominem. advenientem péregre erum Stratippoclem
impertit salute servos Epidicus.
Vbi is est?
Adest.
salvom huc advenisse—
Tam tibi istuc credo quam mihi.
Benene usque valuisti?
A morbo valui, ab animo aeger fui.
Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi
impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras
missiculabas.
Perdidisti omnem operam.
Nam qui perdidi?
Quia meo neque cara est cordi neque placet.
Quid retulit
mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?
Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori.
Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene.