Latin · ~8 min
Act 3
Plautus, Epidicus 3.3
Not analysed yet
Non oris causa modo homines aequom fuit
sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
sed qui perspicere possent cor sapientiae,
ubi id inspexissent, cogitarent postea,
vitam ut vixissent olim in adulescentia.
vel ego, qui dudum fili causa coeperam
ego med excruciare animi, quasi quid filius
meus déliquisset me erga aut quasi non plurima
male facta mea essent solida in adulescentia.
profecto deliramus interdum senes.
sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
venire salvom mercatorem gaudeo.
quid fit?
Di deaeque te adiuvant.
Omen placet.
Quin omini omnes suppetunt res prospere.
sed tu hanc iubé sis intro abduci.
Heus, foras
exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.
atque audin?
Quid vis?
Cave siris cum filia
mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes?
in aediculam istanc sorsum concludi volo.
divortunt mores virgini longe ac lupae.
Docte et sapienter dicis. †num nimis potest
pudicitiam quisquam suae servare filiae.
edepol ne ístam temperi gnato tuo
sumus praémercati.
Quid iam?
Quia dixit mihi
iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:
hanc edepol rem apparabat.
Planum hercle hoc quidem est.
Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti,
non carust auro contra. ut ille fidicinam
fecit sese ut nesciret esse emptam tibi!
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
Mirum hoc qui potuit fieri.
Te pro filio
facturum dixit rem esse divinam domi,
quia Thebis salvos redierit.
Rectam institit.
Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
quae hic administráret ad rem divinam tibi.
ego illic me autem sic assimulabam: quasi
stolidum, combardum me faciebam.
Em istuc decet.
Res magna amici apud forum agitur, ei volo
ire advocatus.
At quaeso, ubi erit otium,
revortere ad me extemplo.
Continuo hic ero. —
Nihil homini amicost opportuno amicius:
sine tuo labore quod velis actumst tamen.
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium
minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
os sublitum esset, itaque me albis dentibus
meus dérideret filius meritissumo.
sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor,
suam qui undantem chlamydem quassando facit?