Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.4.437-3.4.474
Plautus, Epidicus 3.4.437-474
Not analysed yet
Cave praéterbitas ullas aedis, quin roges,
senex híc ubi habitat Periphanes Platenius.
incertus tuom cave ad me rettuleris pedem.
Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas,
tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?
Virtute belli armatus promerui, ut mihi
omnis mortalis agere deceat gratias.
Non repperisti, adulescens, tranquillum locum,
ubi tuas virtutes explices, ut postulas.
nam strenuiori deterior si praedicat
suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.
sed istúm quem quaeris Periphanem Platenium,
ego sum, si quid vis.
Nempe quem in adulescentia
memorant apud réges armis, arte duellica
divitias magnas indeptum?
Immo si audias
meas púgnas, fugias manibus dimissis domum.
Pol égo magis unum quaero, meas cui praedicem,
quam illum qui memoret suas mihi.
Hic non est locus;
proin tu alium quaeras cui centones sarcias.
atque haec stultitiast me illi vitio vortere
egomet quod factitavi in adulescentia,
cum militabam: pugnis memorandis meis
eradicabam hominum auris, quando occeperam.
Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas.
meam amicam audivi te esse mercatum.
Attatae,
nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus
mihi praedicavit militem. adulescens, itast
ut dicis, emi.
Volo te verbis pauculis,
si tibi molestum non est.
Non edepol scio,
molestum necne sit, nisi dicis quid velis.
Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest.
nam quid ego apud te vera parcam proloqui?
ego illám volo hodie facere libertam meam,
mihi concubina quae sit.
Te absolvam brevi:
argenti quinquaginta mi illa empta est minis;
si sexaginta mihi denumerantur minae,
tuas póssidebit mulier faxo ferias;
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
Estne empta mi istis legibus?
Habeas licet.
Conciliavisti pulchre.
Heus, fóras educite
quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,
ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.