Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.4.475-3.4.514
Plautus, Epidicus 3.4.475-514
Not analysed yet
age accipe hanc sis.
Quae te intemperiae tenent?
quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam
produci íntus iubes.
Haec ergo est fidicina.
hic alia nullast.
Non mihi nugari potes.
quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?
Haec inquamst.
Non haec inquamst. non novisse me
meam rere amicam posse?
Hanc, inquam, filius
meus deperibat fidicinam.
Haec non est ea.
Quid? non est?
Non est.
Vnde haec igitur gentiumst?
equidem hercle argentum pro hac dedi.
Stulte datum
reor et peccatum largiter.
Immo haec east.
nam servom misi, qui illum sectari solet
meum gnátum: is ipse hanc destinavit fidicinam.
Em istíc homo te articulatim concidit, senex,
tuos servos.
Quid? concidit?
Sic suspiciost,
nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi.
senex, tibi os est sublitum plane et probe.
ego illám requiram iam ubi ubi est. —
Bellator, vale.
euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es,
qui me emunxisti mucidum, minimi preti.
mercatus te hodie est de lenone Apoecides?
Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem,
neque me quidem emere quisquam ulla pecunia
potuit: plus iam sum libera quinquennium.
Quid tibi negotist meae domi igitur?
Audies.
conducta veni, ut fidibus cantarem seni,
dum rem divinam faceret.
Fateor me omnium
hominum esse Athenis Atticis minimi preti.
sed tu novistin fidicinam Acropolistidem?
Tam facile quam me.
Vbi habitat?
Postquam liberast
ubi habitet dicere admodum incerte scio.
Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,
volo scíre, si scis.
Id quod audivi audies.
Stratippoclem aiunt Periphanai filium
absentem curavisse ut fieret libera.
Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume
meum exenteravit Epidicus marsuppium.
Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?
Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
Fides non reddis?