Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.110-1.2.144
Plautus, Menaechmi 1.2.110-144
Not analysed yet
Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,
quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.
praéterhac sí mihi tále post húnc diem
fáxis, faxó foris vídua visás patrem.
nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas,
quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,
quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.
portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.
quando égo tibi ancillás, penum,
lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis si sapis, virum observare desines.
átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.
hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
Perii, in insidias deveni.
Immo in praesidium, ne time.
Quis homo est?
Ego sum.
O mea Commoditas, o mea Opportunitas,
salve.
Salve.
Quid agis?
Teneo dextera genium meum.
Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
Vin tu facinus luculentum inspicere?
Quis id coxit coquos?
iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?