Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.145-1.2.181
Plautus, Menaechmi 1.2.145-181
Not analysed yet
Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent?
Age me aspice.
ecquid adsimulo similiter?
Quis istest ornatus tuos?
Dic hominem lepidissimum esse me.
Vbi essuri sumus?
Dic modo hoc quod ego te iubeo.
Dico: homo lepidissime.
Ecquid audes de tuo istuc addere?
Atque hilarissime.
Perge porro.
Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.
litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.
Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
Te morare, mihi quom obloquere.
Oculum ecfodito per solum
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
Concede huc a foribus.
Fiat.
Etiam concede huc.
Licet.
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
Quidum?
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
Sed quid ais?
Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam …? …
…captum sit collegium.
Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,
nam ex istoc loco spurcatur nasum odore †inlucido.
Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.
Decet.
Quid igitur? quid olet? responde.
Furtum, scortum, prandium.
tibi fuant
elocutus, nam
nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.
Eu.
Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
Eu,
expedite fabulatu's fabulatus es . iam fores ferio?
Feri.
vel mane etiam.
Mille passum commoratu's commoratus es cantharum.
Placide pulta.
Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?