Latin · ~4 min
Act 2, lines 2.3.424b-2.3.445
Plautus, Menaechmi 2.3.424b-445
Not analysed yet
Ecastor haud invita fecero.
sed scin quid te amabo ut facias?
Impera quid vis modo.
Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Maxime.
Eamus intro
Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc.
Quid negoti est?
†sussciri.
Quid eo opust?
Opus est. scio ut me dices.
Tanto nequior.
Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes,
abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
Non tu istas meretrices novisti, ere.
Tace, inquam …
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis. —
Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi. —