Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.387-2.3.424
Plautus, Menaechmi 2.3.387-424
Not analysed yet
Eamus intro, ut prandeamus.
Bene vocas: tam gratiast.
Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Egon te iussi coquere?
Certo, tibi et parasito tuo.
Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
Peniculo.
Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt?
Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.
Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
nunc Hiero est?
Haud falsa, mulier, praedicas.
Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
Hercle opinor, pernegari non potest.
Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen.
Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro.
Etiam parasitum manes?
Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
eum volo intromitti.