Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.637-4.2.668
Plautus, Menaechmi 4.2.637-668
Not analysed yet
omnia hercle uxori dixi.
Quid dixisti?
Nescio,
eam ipsus roga.
Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?
quid id est? quid taces? quin dicis quid sit?
Quasi tu nescias.
…
Me rogas?
Pol haud rogem te, si sciam.
O hominem malum,
ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe.
omnia hercle ego edictavi.
Quid id est?
Quando nil pudet
neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.
et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit, faxo scias.
palla mi est domo surrupta.
Palla surruptast mihi?
Viden ut te scelestus captat? huic surruptast, non tibi.
nam profecto tibi surrupta si esset—salva non foret.
Nil mihi tecum est. sed tu quid ais?
Palla, inquam, periit domo.
Quis eam surrupuit?
Pol istuc ille scit qui illam abstulit.
Quis is homo est?
Menaechmus quidam.
Edepol factum nequiter.
quis is Menaechmust?
Tu istic, inquam.
Egone?
Tu.
Quis arguit?
Egomet.
Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.
Egon dedi?
Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,
quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre
dare foras, virum virile. quin refers pallam domum?
Ego faxo referetur.
Ex re tua, ut opinor, feceris;
nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.
eo domum.
Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?
Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo. —
Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.
cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,
nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego. —
Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;