Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.753-5.2.789
Plautus, Menaechmi 5.2.753-789
Not analysed yet
Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto est
gradum proferam, progrediri properabo.
sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.
nam pernicitas deserit: consitus sum
senectute, onustum gero corpus, vires
reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.
nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:
quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost.
sed haec res mihi in pectore et corde curaest,
quidnam hóc sit negóti, quod fília sic
repénte expetít me, ut ád sese irem.
nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid
velít, quid me accersat.
verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.
credo cum viro litigium natum esse aliquod.
ita istaec solent, quae viros subservire
sibi postulant, dote fretae, feroces.
et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
nec pol filia umquam patrem accersit ad se,
nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa.
sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse
ante aedis et eius virum tristem video.
id ést quod suspicábar.
áppellabo hanc.
Ibo advorsum. sálve multum, mí pater.
Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?
quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos.
loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.
Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.
verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.
proin tu me hinc abducas.
Quid istuc autem est?
Ludibrio, pater,
habeor.
Vnde?
Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.
Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi,
ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?
Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?
Men interrogas?
Nisi non vis.
Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,
quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat.