Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.790-5.2.821c
Plautus, Menaechmi 5.2.790-821c
Not analysed yet
At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.
Sane sapit,
atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.
Atque ibi potat.
Tua quidem ille causa potabit minus,
si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,
neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi
postulas viros? dare una ópera pensum postules,
inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
hinc stas, illim causam dicis.
Si ille quid deliquerit,
multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.
quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum
recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,
me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,
quae insontem insimules.
Quin etiam nunc habet pallam, pater,
et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. íbo ad hominem atque adloquar.
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
deosque do testes—
Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse …deierat.
sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem,
omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
Tun negas?
Nego hercle vero.
Immo hercle †ludere negas;