Latin · ~4 min
Act 5, lines 5.2.856b-5.2.875
Plautus, Menaechmi 5.2.856b-875
Not analysed yet
Dabitur malum,
me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.
Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
osse fini dedolabo ássulatim viscera.
Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,
cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
Mihin equis iunctis minare?
Ecce, Apollo, denuo
me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit?
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
Eu hércle morbum acrem ac durum …di vostram fidem.
vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
ei derepente tantus morbus incidit.
ibo atque accersam medicum iam quantum potest. —