Latin · ~8 min
Act 5, lines 5.2.822-5.2.856
Plautus, Menaechmi 5.2.822-856
Not analysed yet
nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia.
quid tu ais? num hinc exmigrastis?
Quem in locum aut quam ob rem, obsecro?
Non edepol scio.
Profecto ludit te hic. non tu tenes?
Iam vero, Menaechme, satis iocatu's iocatus es . nunc hanc rem gere.
Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? …
†tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos
ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,
ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?
audio, sed non abire possum ab his regionibus,
ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,
poste autem illinc hircus †alus, qui saepe aetate in sua
perdidit civem innocentem falso testimonio.
Vae capiti tuo.
Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat,
ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus.
Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere.
Filia, heus.
Quid est? quid agimus?
Quid si ego huc servos cito?
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,
prius quam turbarum quid faciat amplius.
Enim haereo;
ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.
pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
faciam quod iubes, Apollo.
Fuge domum, quantum potest,
ne hic te obtundat.
Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,
ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio? —
Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
comminuam illo scipione quem ipse habet.