Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.5.899-5.5.932
Plautus, Menaechmi 5.5.899-932
Not analysed yet
Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam
parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,
meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua—
sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser.
Audin quae loquitur?
Se miserum praedicat.
Adeas velim.
Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?
non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
Quin tu te suspendis?
Ecquid sentis?
Quidni sentiam?
non potest haec res ellebori †iungere optinerier.
sed quid ais, Menaechme?
Quid vis?
Dic mihi hoc quod te rogo:
album an atrum vinum potas?
Quin tu is in malam crucem?
Iam hercle occeptat insanire primulum. …
Quin tu me interrogas,
purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?
Papae,
audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare
potionis aliquid prius quam percipit insania?
Mane modo, etiam percontabor alia.
Occidis fabulans.
Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri?
Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?
Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?
Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.
Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.
perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?
Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo—
qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.
Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;