Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.7.990-5.7.1022
Plautus, Menaechmi 5.7.990-1022
Not analysed yet
Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum
sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit.
quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit.
ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis.
Occidi,
quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?
Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.
Ecquis suppetias mihi audet ferre?
Ego, ere, audacissime.
o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum
meum hic in pacato oppido luci deripier in via,
qui liber ad vos venerit.
mittite istunc.
Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des,
neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
numquam te patiar perire, me perirest aequius.
eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite.
Teneo ego huic oculum.
Face ut oculi locus in capite appareat.
vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.
Periimus.
obsecro hercle.
Mittite ergo.
Quid me vobis tactiost?
pecte pugnis.
Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.
edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.
At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.