Latin · ~6 min
Act 5, lines 5.7.1023-5.7.1049
Plautus, Menaechmi 5.7.1023-1049
Not analysed yet
Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
Liberem ego te?
Verum, quandoquidem, ere, te servavi.
Quid est?
adulescens, erras.
Quid, erro?
Per Iovem adiuro patrem,
med erum tuom non esse.
Non taces?
Non mentior;
nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi.
Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum.
Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
Nempe iubes?
Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.
Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,
gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,
ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui.
apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
Minime.
Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi
referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium
cum viatico: id tibí iam huc adferam.
Adfer strenue.
Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane. —
Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras
…
vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum
esse aiebat, meus servator, quem ego modo emisi manu;
is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:
id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet,
ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum. —