Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.9.1092-5.9.1123
Plautus, Menaechmi 5.9.1092-1123
Not analysed yet
Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis
hunc meum fratrem esse.
Spero.
Et ego item spero fore.
Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.
Ita vero.
Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia
te Syracusis natum esse dixti: et hic natust ibi.
Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.
tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.
Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos
geminos, una matre natos et patre uno uno die.
Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's pollicitus es possies.
Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.
Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam.
Est tibi nomen Menaechmo?
Fateor.
Est itidem tibi?
Est.
Patrem fuisse Moschum tibi ais?
Ita vero.
Et mihi.
Esne tu Syracusanus?
Certo.
Quid tu?
Quippini?
Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.
quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?
Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea
inter homines me deerrare á patre atque inde avehi.
Iuppiter supreme, serva me.
Quid clamas? quin taces?
quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit?
Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
neque patrém umquam postilla vidi.
Quid? vos tum patri
filii quot eratis?
Vt nunc maxime memini, duo.
Vter eratis, tun an ille, maior?
Aeque ambo pares.
Qui id potest?
Gemini ambo eramus.
Di me servatum volunt.
Si interpellas, ego tacebo potius.
Taceo.
Dic mihi:
uno nomine ambo eratis?
Minime. nam mihi hoc erat,
quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem.