Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.9.1060-5.9.1091
Plautus, Menaechmi 5.9.1060-1091
Not analysed yet
Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis
faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae.
Pro di ímmortales, quid ego video?
Quid vides?
Speculum tuom.
Quid negoti est?
Tuast imago. tam consimilest quam potest.
Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.
Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis
obsequi. mihi est Menaechmo nomen.
Immo edepol mihi.
Siculus sum Syracusanus.
Eadem urbs et patria est mihi.
Quid ego ex te audio?
Hoc quod res est.
Novi equidem hunc: erus est meus.
ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium.
quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.
Delirare mihi videre: non commeministi, simul
te hodie mecum exire ex navi?
Enim vero aequom postulas.
tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.
hunc ego esse aio Menaechmum.
At ego me.
Quae haec fabulast?
tú es Menaechmus?
Me esse dico, Moscho prognatum patre.
Tun meo patre es prognatus?
Immo equidem, adulescens, meo;
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
sevocabo erum. Menaechme.
Quid vis?
Non ambos volo,
sed uter vostrorum est advectus mecum navi.
Non ego.
At ego.
Te volo igitur. huc concede.
Concessi. quid est?
Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum.
neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,
quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem
memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier.