Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.1-1.1.55
Plautus, Mercator 1.1.1-55
Not analysed yet
Duas res simul nunc agere decretumst mihi:
et argumentum et meos amores eloquar.
non ego item facio ut alios in comoediis
vi vidi amoris facere, qui aut nocti aut die
aut soli aut lunae miserias narrant suas:
quos pol ego credo húmanas querimonias
non tanti facere, quid velint quid non velint;
vobis narrabo potius meas nunc miserias.
graece haec vocatur Emporos Philemonis,
eadem Latine Mercator Macci Titi.
pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum;
biennium iam factum est, postquam abii domo.
ibi amare occepi forma eximia mulierem.
sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus
atque advortendum ad animum adest benignitas.
et hoc parum hercle more amatorum institi:
†per mea per conatus sum uos sumque inde exilico.
nam amorem haec cuncta vitia sectari solent,
cura aegritudo nimiaque elegantia,
multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia,
quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui,
tam amator profert saepe advorso tempore;
hoc pauciloquium rursum idcirco praedico,
quia nullus umquam amator adeost callide
facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.
nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:
eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die.
illuc revorti certumst, conata eloquar.
principio ut ex ephebis aetate exii
atque animus studio amotus puerilist meus,
amare valide coepi hinc meretricem: ilico
res exulatum ad illam clám abibat patris.
leno importunus, dominus eius mulieris,
vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.
obiurigare pater haec noctes et dies,
perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;
lacerari valide suam rem, illius augerier.
summo haec clamore; interdum mussans conloqui:
abnuere, negitare adeo me natum suom.
conclamitare tota urbe et praedicere,
omnes tenerent mutuitanti credere.
amorem multos inlexe in dispendium:
intemperantem, non modestum, iniurium
trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;