Latin
Act 1, lines 1.1.56-1.1.99
Plautus, Mercator 1.1.56-99
Not analysed yet
ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma
omnis labores invenisset perferens,
in amoribus diffunditari ac didier.
convicium tot me annos iam se pascere;
quod nisi puderet, ne luberet vivere.
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,
non, ut ego, amori neque desidiae in otio
operam dedisse, neque potestatem sibi
fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre:
multo opere immundo rustico se exercitum,
neque nisi quinto anno quoque †positum visere
urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum,
rus rusum confestim exigi solitum a patre.
ibi multo primum sese familiarium
laboravisse, quom haec pater sibi diceret:
tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis,
tibi denique iste pariet laetitiam labos.
postquam recesset vita patrio corpore,
agrum se vendidisse atque ea pecunia
navem, metretas quae trecentas tolleret,
parasse atque ea se mercis mercatum undique,
adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;
me idem decere, si ut deceret me forem.
ego mé ubi invisum meo patri esse intellego
atque odio me esse quoi placere aequom fuit,
amens amansque ut ánimum offirmo meum,
dico esse iturum me mercatum, si velit:
amorem missum facere me, dum illi obsequar.
agit grátias mi atque ingenium adlaudat meum;
sed mea promissa non neglexit persequi.
aedificat navem cercurum et mercis emit,
parata navi imponit, praeterea mihi
talentum argenti ipsus sua adnumerat manu;
servom una mittit, qui olim puero parvolo
mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret
custos. his sic confectis navem solvimus.
Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram
omnis ut volui vendidi ex sententia.
lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater
dedit aestimatas merces: ita peculium
conficio grande. sed dum in portu illi ambulo,
hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat.
venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter.