Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.111-1.2.146
Plautus, Mercator 1.2.111-146
Not analysed yet
Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere,
erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio,
abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum),
simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito,
detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast:
cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.
ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:
et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.
Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?
curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.
Nugas ago.
quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.
Mali nescio quid nuntiat.
Genua hunc cursorem deserunt;
perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia,
perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.
numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.
domin án foris dicam esse erum Charinum?
Ego animi pendeo.
quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.
Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?
áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris?
num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur?
Ecce me,
Acanthio, quem quaeris.
Nusquamst disciplina ignavior.
Quae té malae res ágitant?
Multae, ere, te átque me.
Quid ést negoti?
Périimus.
Principium id inimicis dato.
At tibi sortito id optigit.
Loquere íd negoti quidquid est.
Placide, volo adquiescere.
tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.
Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.
At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.
Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem.
At ego maledicentiorem quam te novi neminem.
Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?
Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit.
Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet
sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?