Latin · ~2 min
Act 1, lines 1.1.100-1.1.110
Plautus, Mercator 1.1.100-110
Not analysed yet
discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit
mulier, qua mulier alia nullast pulchrior;
ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit.
vosmet videte quam mihi valde placuerit:
postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi,
dico eius pro méritis gratum me et munem fore.
quid verbis opus est? emi, átque advexi heri.
eam me ádvexisse nolo resciscat pater.
modo eam reliqui ad portum in navi et servolum.
sed quid currentem servom a portu conspicor,
quem navi abire vetui? timeo quid siet.