Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.374-2.3.409
Plautus, Mercator 2.3.374-409
Not analysed yet
Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.
Cras agito, perendie agito.
Saepe ex te audivi, pater:
rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.
Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?
nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;
quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.
Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio
de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.
Quin ego hunc adgredior de illa?
Quin ego hinc me amolior?
eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam.
Immo mane;
paucula etiam sciscitare prius volo.
Dic quid velis.
Vsquene valuisti?
Perpetuo recte, dum quidem illic fui;
verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.
Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.
sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?
Advexi.
Quid? ea ut videtur mulier?
Non edepol mala.
Vt moratast?
Nullam vidi melius mea sententia.
Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi.
Eho an vidisti, pater?
Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
Qui vero?
Quia †non nostra formam habet dignam domo.
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:
horunc illa nihilum quicquam facere poterit.
Admodum.
ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.
Ne duas, neve te advexisse dixeris.
Di me adiuvant.
Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,
neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,
neque sinam.
Qui vero?
Quia illa forma matrem familias
flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,
contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,
vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:
impleantur élegeorum meae fores carbonibus.