Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.410-2.3.445
Plautus, Mercator 2.3.410-445
Not analysed yet
atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae
mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?
Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior.
sed quid illá nunc fiet?
Recte. ego emero matri tuae
ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,
ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,
neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
Quid si igitur reddatur illi unde empta est?
Minime gentium.
Dixit se redhibere, si non placeat.
Nihil istoc opust:
litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;
multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,
quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.
me tibi illam posse opinor luculente vendere.
Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater.
Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi
ut emerem aut ad istanc faciem.
At mihi quidam adulescens, pater,
mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi.
Viginti minis opinor posse me illam vendere.
At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae.
At ego—
Quin ego, inquam—
Ah, nescis quid dicturus sum, tace.
tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient.
Quo vortisti?
Ad illum qui emit.
Vbinamst is homo gentium?
Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas.
Hercle illunc divi infelicent, quisquis est.
Ibidem mihi
etiam nunc adnutat addam sex minas.
Septem mihi.
Numquam edepol me vincet hodie.
Commodis poscit, pater.
Nequiquam poscit: ego habeo.
At illic pollicitust prior.
Nihili facio.
Quinquaginta poscit.
Non centum datur.
potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam?
maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit
eius amore.