Latin · ~6 min
Act 2, lines 2.3.445b-2.3.468b
Plautus, Mercator 2.3.445b-468b
Not analysed yet
Multo hercle ille magis senex, si tu scias.
Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior
ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro.
Quid ais?
Quid est?
Non ego illám mancupio accepi.
Sed ille illam accipiet. sine.
Non potes tu lege vendere illam.
Ego aliquid videro.
Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio
quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
Ego scio velle.
At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
Quid id mea refert?
Quia illi suam rem esse aequomst in manu.
Quid ais?
Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.
Prius respondes quam rogo.
Prius tú emis quam vendo, pater.
nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,
sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.
Certumnest?
Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,
ibi venibit.
Vin me tecum illo ire?
Nolo.
Non places.
Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.
Tu prohibes.
At me incusato: te fecisse sedulo.
ad portum ne bitas, dico iam tibi.
Auscultabitur.
Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,
sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat
ire dudum. me moror quom hic asto. —
Nullus sum, occidi.