Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.911b-5.2.941
Plautus, Mercator 5.2.911b-941
Not analysed yet
Em, nunc tu mihi places.
Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,
ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
Non mihi credis?
Omnia equidem credo quae dicis mihi.
sed quin intro ducis me ad eam, ut videam?
Paulisper mane.
Quid, manebo?
Tempus non est intro eundi.
Enicas.
Non opus est, inquam, nunc intro te ire.
Responde mihi,
qua causa?
Operae non est.
Cur?
Quia non est illi commodum.
Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?
omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,
qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.
Mane parumper atque haec audi.
Cape sis, puere, hoc pallium.
Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi
ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:
suspicatur illam amicam esse illi.
Sonam sustuli.
Eam rem nunc exquirit intus.
Iam machaerast in manu.
Nam si eo ted intro ducam—
Tollo ampullam atque hinc eo.
Mane, mane, Charine.
Erras, me decipere haud potes.
Neque edepol volo.
Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis?
Non sino.
Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.
iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas.
Sanus non es.
Quin, pedes, vos in curriculum conicitis
in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
Stultus es, noli istuc quaeso dicere.
Certum exsequist,
operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec.
Quin domist.
Nam hic quod dixit, id mentitust.
Vera dixi equidem tibi.
Iam Cyprum veni.
Quin sequere, ut illam videas quam expetis.
Percontatus non inveni.
Matris iam iram neglego.
Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem;
video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,
rogito quis eam vexerit, quis habeat si íbi indaudiverit.