Latin
Act 5, lines 5.2.942-5.2.956
Plautus, Mercator 5.2.942-956
Not analysed yet
Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas?
Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.
Nil mentitust.
Sed de amica se indaudivisse autumat,
hic Athenis esse.
Calchas iste quidem Zacynthiust.
Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi,
iam redii ex exilio. salve, mi sodalis Eutyche:
ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater?
bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi.
sic decet, sic fieri oportet.
†Eloque ni somnias.
hic homo non sanust.
Medicari amicus quin properas mihi?
Sequere sis.
Sequor.
Clementer quaeso, calces deteris.
audin tu?
Iam dudum audivi.
Pacem componi volo
meo patri cum matre: nam nunc est irata—
I modo.
Propter istanc.
I modo.
Ergo cura.
Quin tu ergo i modo.
tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi. —