Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.4.962-5.4.994
Plautus, Mercator 5.4.962-994
Not analysed yet
Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.
iam redeo.
Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?
Optima opportunitate ambo advenistis.
Quid rei est?
Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam.
Di me servant.
Tibi amicam ésse nullam nuntio.
Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc?
Eloquar.
animum advortite igitur ambo.
Quin tibi ambo operam damus.
Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo,
suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant.
Verum hic dicit.
Tibi ergo dicit.
Eo illud est verum magis.
nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo
adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.
Quid tu ais? Charini amicast illa?
Vt dissimulat malus.
Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.
Propterea igitur tu mercatu'smercatus es, novos amator, vetus puer?
Optume hercle, perge tú, ego ádsistam hinc altrinsecus.
quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo.
Nullus sum.
Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.
Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;
nam ibat exulatum.
An abiit?
Etiam loquere, larua?
temperare istac aetate istis decebat artibus.
Fateor, deliqui profecto.
Etiam loquere, larua?
itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet;
nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,
ubi locist res summa nostra publica?
Ei, perii miser.
Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.
Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
Redde illi.
Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.
Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia.
Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,
modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.
si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.