Latin
Act 5, lines 5.4.995-5.4.1026
Plautus, Mercator 5.4.995-1026
Not analysed yet
Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni:
hunc senem para clientem; memorem dices benefici.
Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque
tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
Missas iam égo istas artis feci.
Et quidem ego dehinc iam.
Nihil agis:
consuetudine animus rursus te huc inducet.
Obsecro,
satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet.
Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit.
Nihil opust resciscat.
Quid istic? non resciscet, ne time.
eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis,
dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.
Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula
erit. eamus.
Hic est intus filius apud nos tuos.
Optumest. illac per hortum nos domum transibimus.
Eutyche, hanc volo prius rém agi, quam meum intró refero pedem.
Quid istuc est?
Suam quisque homo rem meminit. responde mihi:
certon scis non suscensere mihi tuam matrem?
Scio.
Vide.
Mea fide.
Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide.
Non mihi credis?
Immo credo, sed tamen metuo miser.
Eamus intro.
Immo dicamus senibus legem censeo,
prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint.
annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus
si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,
cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,
et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.
neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium
quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;
siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.
haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes.
bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,
ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.