Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.1-1.1.45
Plautus, Miles Gloriosus 1.1.1-45
Not analysed yet
Curate ut splendor meo sit clupeo clarior
quam solis radii esse olim quom sudumst solent,
ut, ubi usus veniat, contra conserta manu
praestringat oculorum aciem in ácie hostibus.
nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,
ne lamentetur neve animum despondeat,
quia se iam pridem feriatam gestitem,
quae misera gestit †et fratrem facere ex hostibus.
sed ubi Artotrogus hic est?
Stat propter virum
fortem atque fortunatum et forma regia;
tum bellatorem —Mars haud ausit dicere
neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
Quemne ego servavi in campis Curculioniis,
ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
erat imperator summus, Neptuni nepos?
Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,
cuius tú legiones difflavisti spiritu,
quasi ventus folia aut paniculum tectorium.
Istuc quidem edepol nihil est.
Nihil hercle hoc quidemst
praeut alia dicam —quae tu numquam feceris.
periuriorem hoc hominem si quis viderit
aut gloriarum pleniorem quam illic est,
me sibi habeto, ego me mancupio dabo;
nisi unum, epityrum estur insanum bene.
Vbi tu es?
Eccum. edepol vel elephanto in India,
quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.
Quid, bracchium?
Illud dicere volui, femur.
At indíligenter iceram.
Pol si quidem
conisus esses, per corium, per viscera
perque os elephanti transmineret bracchium.
Nolo istaec hic nunc.
Ne hercle operae pretium quidemst
mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.
venter creat omnis hasce aerumnas: auribus
peraurienda sunt, ne dentes dentiant,
et adsentandumst quidquid hic mentibitur.
Quid illúc quod dico?
Ehem, scío iam quid vis dicere.
factum hercle est, memini fieri.
Quid id est?
Quidquid est.
Habes —
Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.
Facete advortis tuom animum ad animum meum.
Novisse mores tuos me meditate decet
curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.
Ecquid meministi?
Memini: centum in Cilicia
et quinquaginta, centum in Scytholatronia,
triginta Sardos, sexaginta Macedones
†sunt homines quos tu occidisti uno die.