Latin · ~5 min
Act 1, lines 1.1.46-1.1.78b
Plautus, Miles Gloriosus 1.1.46-78b
Not analysed yet
Quanta istaec hominum summast?
Septem milia.
Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.
Edepol memoria es optuma.
Offae monent.
Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,
communicabo semper te mensa mea.
Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
At peditastelli quia erant, sivi viverent.
Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt,
Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
virtute et forma et factis invictissumum?
amant ted omnes mulieres, neque iniuria,
qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio
me reprehenderunt.
Quid eae dixerunt tibi?
Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi.
immo eius frater inquam est. ibi illarum altera
ergo mecastor pulcher est inquit mihi
“et liberalis. vide caesaries quam decet.
ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.”
Itane aibant tandem?
Quaen me ambae obsecraverint,
ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem.
Immo itast.
molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant
videre ut liceat, ad sese arcessi iubent,
ut tuo non liceat dare operam negotio.
Videtur tempus esse, ut eamus ad forum,
ut in tabellis quos consignavi hic heri
latrones, ibus denumerem stipendium.
nam rex Seleucus me opere oravit maxumo,
ut sibi latrones cogerem et conscriberem.
regi hunc diem mihi operam decretumst dare.
Age eamus ergo.
Sequimini, satellites. —