Latin · ~6 min
Act 2, lines 2.1.121-2.1.155
Plautus, Miles Gloriosus 2.1.121-155
Not analysed yet
hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,
video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.
ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,
ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,
conqueritur mecum mulier fortunas suas:
ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,
sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,
neque peius quemquam odisse quam istum militem.
ego quoniam inspexi mulieris sententiam,
cepi tabellas, consignavi, clanculum
dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat
meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,
ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;
nam et venit et is in proximo hic devertitur
apud suom paternum hóspitem, lepidum senem;
isque illi amanti suo hospiti morem gerit
nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
itaque ego paravi hic intus magnas machinas,
qui amantis una inter se facerem convenas.
nam unum conclave, concubinae quod dedit
miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,
in eo conclavi égo perfodi parietem,
qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.
nam meus conservos est homo haud magni preti,
quem concubinae miles custodem addidit.
ei nos facetis fabricis et doctis dolis
glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita
faciemus ut quod viderit ne viderit.
et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem
suam et hinc et illinc mulier feret imaginem,
atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.
ita sublinetur os custodi mulieris.
sed foris concrepuit hinc a vicino sene;
ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.