Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.156-2.2.186b
Plautus, Miles Gloriosus 2.2.156-186b
Not analysed yet
Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis
videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,
ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:
quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,
extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,
adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.
Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:
ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;
sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.
adgrediar hominem.
Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?
Quid agis, Periplectomene?
Hau multos homines, si optandum foret,
nunc videre et convenire quam te mavellem.
Quid est?
quid tumultuas cum nostra familia?
Occisi sumus.
Quid negotist?
Res palamst.
Quae res palamst?
De tegulis
modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium
per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem
osculantis.
Quis homo id vidit?
Tuos conservos.
Quis is homost?
Nescio, ita abripuit repente sese subito.
Suspicor
me periisse.
Vbi abit, conclamo: heus quid agis tu inquam in tegulis?
ille mihi abiens ita respondit se sectari simiam.
Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam.
sed Philocomasium hicine etiam nunc est?
Quom exibam, hic erat.
I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi
familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,
propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.
Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis.
Volo. hoc ei dicito:
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri
earumque artem et disciplinam optineat colere.
Quem ad modum?