Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.272-2.3.304
Plautus, Miles Gloriosus 2.3.272-304
Not analysed yet
Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,
certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae
Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.
Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.
Quis hic est?
Tuos conservos. quid agis, Sceledre?
Te, Palaestrio,
volup est convenisse.
Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.
Metuo —
Quid metuis?
Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,
maxumum in malum cruciatumque insuliamus.
Tu sali
solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror.
Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.
Quod id est facinus?
Impudicum.
Tute scias soli tibi,
mihi ne dixis, scire nolo.
Non enim fáciam quin scias.
simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.
Edepol, Sceledre, homo sectatus essectatu's nihili nequam bestiam.
Di te perdant.
Te istuc aequom —quoniam occepisti, eloqui.
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,
atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero
nescio quo adulescente.
Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
Profecto vidi.
Tutin?
Egomet duobus his oculis meis.
Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.
Num tibi
lippus videor?
Medicum istuc tibi meliust percontarier.
verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:
tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis
tuom stultiloquium.
Qui vero dupliciter?
Dicam tibi.
primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris.
Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.
Pergin, infelix?
Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?
quin etiam nunc intus hic in proxumost.
Eho an non domist?
Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.
Certum est facere. —
Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,
quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo.